際際滷

際際滷Share a Scribd company logo
Ejercicio 8
       Epigramas de Marcial.
Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
Expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
Nihil istic quod agat tussis habet.                          (I, 19)


Qualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam ?
Nolo nimis facilem difficilemque nimis.
Illud quod medium est atque inter utrumque probamus
Nec volo quod cruciat nec volo quod satiat.                  I, 57


Fetere multo Myrtale solet uino,
Sed fallat ut nos, folia deuorat lauri
merumque cauta fronde, non aqua, miscet.
Hanc tu rubentem prominentibus uenis
quotiens venire, Paule, videris contra,
dicas licebit 束 Myrtale bibit laurum 損.                      V, 4.

Danae Picta
Cur a te pretium Danae, regnator Olympi,
accepit, gratis si tibi Leda dedit?                   Apoph., 175.

        Catulo
Nulli se dicit mulier mea nubere malle
Quam mihi, non si se Iupiter ipse petat.
Dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti
In uento et rapida scribere oportet aqua.              Carmenes, LXX



Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.                Carmenes, LXXXV

More Related Content

Ejercicio 8 latin iii

  • 1. Ejercicio 8 Epigramas de Marcial. Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes: Expulit una duos tussis et una duos. Iam secura potes totis tussire diebus: Nihil istic quod agat tussis habet. (I, 19) Qualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam ? Nolo nimis facilem difficilemque nimis. Illud quod medium est atque inter utrumque probamus Nec volo quod cruciat nec volo quod satiat. I, 57 Fetere multo Myrtale solet uino, Sed fallat ut nos, folia deuorat lauri merumque cauta fronde, non aqua, miscet. Hanc tu rubentem prominentibus uenis quotiens venire, Paule, videris contra, dicas licebit 束 Myrtale bibit laurum 損. V, 4. Danae Picta Cur a te pretium Danae, regnator Olympi, accepit, gratis si tibi Leda dedit? Apoph., 175. Catulo Nulli se dicit mulier mea nubere malle Quam mihi, non si se Iupiter ipse petat. Dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti In uento et rapida scribere oportet aqua. Carmenes, LXX Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio et excrucior. Carmenes, LXXXV