1. TRIBUS VERBIS TE VOLO
DE VOCABULIS ET LOCUTIONIBUS QUAE
AD RES ELECTRONICAS ET INFORMATICAS
PERTINENT
2. A PRAETERITO AD HODIERNUM DIEM
Inter linguae latinae origines et Interrete plus minusve 25 saecula sunt.
Hodie Interrete
terrarum orbem expugnat, sicut Romanum Imperium.
magnum spatium est ad societatem exornandam atque ad culturam
fertilem efficiendam.
linguam reviviscere et novos splendores ei dare potest.
Hodie
Lingua Latina in Interreti triumphat.
http://solotxt.brinkster.net/tabularium/tribusverbistevolo.htm
3. VAGAMUR IN TELA
Ordinatrum/ iPod Cyberspatium
Computatrum Discophonum Talus
Mus Ordinatrum Gestabile Discus compactus
Plectrologium/ Situs Datotheca
Claviatura Inscriptio Electronica Computatralis
Megaphonum Inscriptio Cursualis/ Discus Durus
Quadrum/ Cursus Electronicus Armatura
Moniturium Litterae Electronicae/ Interrete
Scrinium Nuntius Electronicus Coniunctio/Vinculum
Camera Interretialis Photographema Digitale Transmodulatrum
Impressorium Scapus/Plica Signum
Auricularia Delere Fenestra
Auscultabula Legere TELA TOTIUS TERRAE
Telephonum Cellulare Plica a computratro legitur
4. i-Generation
Sic vocatur aetas iuvenum, qui post annum 1984 nati sunt. Hi iuvenes photographemata telephono
gestabili faciunt, interreti utuntur, musicam audiunt instrumentis MP3. Omnes novae technologiae eis sunt
notae. Quid de vobis? Amatisne technologiam?
“Vive et commuta”. Haec est sententia iuvenum aetatis informaticae, qui in interreti commutant musicam,
cogitationes et photographemata. Ecce nonnulla exempla. Situ www.frlickr.com est ingens album
photographicum. Iuvenes 15-20 annos nati imagenes suas servant et commutant. In situ EasyShare
Gallery, 20 miliones hominum photographemata inter se commutant.
NUMERI. Quotannis in Europa fiunt 10 miliarda photographematum digitalium. Etiam diarium intimum
hodie est in interreti. Amplius 30 miliones iuvenum vitam suam narrant in suo diario electronico (blog).
Anno praeterito, quaedam clara fabrica telephonorum vendidit 100 miliones telephonum, quibus etiam
photographare licet.
Igitur nobis, magistris, necesse est summam scientiam latine rei electronicae habere.
5. AETAS Y
Aetas Y: est aetas rerum “virtualium”. Iuvenes, imprimis, ei qui 16-25 annos nati sunt, paene solum vivunt
scriptulis telephonicis et ordinatro. Participant virtuales hominum societates, sicut MySpace aut Second
Life, neque ullum spectaculum praetermittere volunt in YouTube. Skype, blog, nickname: hae sunt eorum
rationes et instrumenta.
Mirum: Primum scriptulum telephonicum anno 1992 factum est: erant vota Natalicia a quodam ingeniario
Anglo missa. Iaponia est natio in qua plurima scriptula mittuntur. In Dania est nosocomium ubi curantur
homines, qui a telephono suo separari nequeuntur.
Et vos? Misistisne aliquando mirum scriptulum? Placuitne vobis aliquando scriptulum quoddam?
www.elimagazines.com
6. VERBA CELERIA
Iuvenes hodierni scriptulis utuntur ad omnia facienda: ad consuetudines
iungendas, ad amores declarandos, ad rumpendos amores, ad rixandum,
ad paciscendum. Vos quoque?
Communicatio: antea. Antea, homines sensus suos litteris aperiebant. Sententias poeticas et carmina
scribebant, quibus lectorem moverent. Sermo erat exquisitus et suavis. Epistula erat manu scripta, et ipsa
scriptura multa de scriptore aperiebat. Epistula etiam servari poterat: verba volant, scripta manent, ut
aiunt.
Communicatio: hodie. Hodie est nova scribendi ratio: scriptulum telephonicum. Inde ortus est novus
sermo, brevior, curtatis verbis et sententiis factus. Scriptulum epistula multo brevius est. Pauciores res
dicere licet. Sed facilius est ad consuetudines servandas, etiam si magna est distantia.
“Visne esse amica mea?” Hodie amores tractantur scriptulis. Ecce Mariae testimonium: “Nuper unus ex
amicis meis ad me haec telephonice scripsit: ”Visne esse amica mea? Plctn?” Ubi pro “plctn” legendum
erat: ”Placetne?””. Incommodum est, quod nonnumquam scriptula per errorem ad alium numerum
mittuntur. Calamitas…
7. MIRACULUM GOOGLE VOCATUR!
Google est programma inquisitionis maxime adhibitum in orbe terrarum. Anno 1998 confectum est a
duobus amicis rei informaticae studiosis.
Conditores. Nonnumquam accidit ut magnum studium, sicut studium ordinatri, fiat… magnum negotium.
Hoc contigit duobus alumnis, Larry Page et Sergey Brin, qui rem ingeniosam invenerunt. Uterque
mathematicae studiosus erat atque multas horas sedebat ante ordinatrum. Conficere volebant catalogum
omnium rerum, quae in interreti proponuntur, ita ut omnibus paterent. Sic anno 1998, in aliquo stabulo,
natum est programma Google.
Unde nomen “Google”? “Google” est ludus verborum. Nam Milton Sirotta, nepos mathematici Edwars
Kasner, nomine “googlo” designaverat numerum 1 centum zeris comitatum. Itaque hoc vocabulum
designat ingentem numerum.
Gloria. Anno 2000 illi duo amici iterum habent bonum propositum: creant enim AdWords, programma quo
iuxta vocabula quaesita apparent nonnulla praeconia. Anno 2004 Google est in Bursa atque accipit
praemium Marconi Fellowship Award vocatum, quod est unum e maximis praemiis in his rebus.
8. Google hodie. Google continet amplius sex miliarda paginarum interretialium; cottidie amplius 200
miliones inquisitionum fiunt, in amplius 80 linguis. Hodie etiam legere et imprimere possumus veteres
libros, qui in bibliothecis servantur. Et haec omnia omnibus patent!
Google et eius fratres. Google multa offert, plerumque gratuito. Inter alia: per Alert ad quamlibet
inscriptionem electronicam mittuntur omnes nuntii in quibus est verbum quoddam electum; Maps and
Earth pertinet ad loca, mappas geographicas et satellitum imagines; Calendar dies memoria tenendos
proponit.
Sedes. Sedes programmatis Google (plus minuve 93.000 metra quadrata!) est in California, in urbe
Mountain View; vocatur Googleplex. Est in America septentrionali maxima area ubi conexus cum interreti
est gratuitus.
Novum vocabulum. Google etiam factum est verbum temporale. Inest in lexico Maeriam-Webster’s
Collegiate Dictionary: to google = in interreti quaerere.
http://www.google.com/intl/la/
9. Vestros nuntios electronicos
latine scribite:
VERBIGRATIA
“Mariló amicae suae Anae S.P.D. Si vales bene est;
ego valeo.
Tibi hanc plicam mitto ex altero cursu
electronico, quia meus cursus in domestico
computatro non operam suam bene agit, sed in
scholae computatro ita bene agit.
Mihi tamen ad meum cursum respondere potes. In
meam translationem benevolo animo es! Cupio
ut tibi placeat!
Ante diem tertium Idus Iunias.”
Situs oportunus:
http://www.cirlapa.org/locutorium.htm
10. SODALICIUM VOBIS APTUM
IN INTERRETI SUNT MULTA SODALICIA LATINISTIS APTA. INSPICITE HANC SEDEM:
“CIRCULI LATINI”.
• In hac sede interretiali inveniuntur complures circuli, sive
sodalicia, in variis urbibus siti, quorum participes volunt
linguam culturamque Latinam defendere.
• Huiusmodi circuli sunt Bononiae, Barcinone, Bruxellis, Bogotae,
Matriti, Parisiis, Romae, Seattli et cetera. Haec civitates idem
scopum habent: efficere volunt ut Latinitas maneat viva. Facile
invenietis sodalicium vobis aptum!
• In sola Europa sunt aliqui quindecim miliones hominum, qui
latine intellegunt. Sedes “Circuli latini” vobis optimam
occasionem praebet homines conveniendi, qui linguam
Latinam amant sicut vos.
www.latinitatis.com/vita/circuli.htm
Altera vincula utilia:
http://roma.latinitatis.com
http://www.alcuinus.net/buffalo
http://users.skynet.be/Melissalatina
11. ET… QUID SIT CIRCULUS LATINUS?
• Circulus Latinus sodalium grex est qui libenter ac uoluptuose ad
loquendum Latine conuenit.
• Semel in mense homines aetatibus mentibusque dissimiles uno tantum
sermone Latino coniuncti conuenire solent.
• Et si latine iam scitis, si legere soletis sensimque etiam scribitis, quin
proximum faciatis gradum?
• Colloquamur!
12. NULLAE FERIAE SINE LINGUA
LATINA
Instituit Melissa, auspiciis Academiae Latinitati Fovendae. Hoc
symposium participibus dabitur occasio de variis argumentis disputandi. Eis autem, quibus
loquela Latina nondum est consueta, exercitationes Latine loquendi proponentur.
G.licoppe@skynet.be
Conventus XII ALF anno 2009 Ratisbonae, in
Germania, celebrabitur. http://www.academialatina.org/
Conventus in Germania, prope Coloniam.
Dominique.viain@wanadoo.fr
Lexintoniae in America, prof. Terentius Tunberg.
clatot@pop.uky-edu
In America, in Civitate Vasintonia.
http://www.wenval.cc/boreoccidentales/
In abbatia Sancti Michaeli marie-antoinette.avich@wanadoo.fr
a L.U.P.A. institutum www.lvpa.de
Morsaci in Helvetia, in Belgica in abbatia Maretoliensi
s.albert@mx.uni-saarland.de
Latine loqui – Romane coquere www.septimanalatina.org
13. VOBIS PARTIPARE LICET
AD CUSTODIENDUM UNIONIS
EUROPAEAE LINGUARUM
PLURALITATEM, SINE PRIVILEGIIS AD
NULLAM LINGUAM SINGULATIM:
LINGUAM LATINAM DISCAMUS!
Mariló Limo Escura